Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Rom NT 1 Cor (English) >>NT 2 Cor

1 Corinthians 1 Cor.1

Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater

ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu

quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia

sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis

ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi

qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi

fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri

obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia

significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt

hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi

divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis

gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium

ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis

baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim

non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est

scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo

ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi

nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes

quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt

nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus

videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles

sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia

et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret

ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur

1 Cor.2

et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi

non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum

et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram

quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent

sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei

nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis

quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

1 Cor.3

et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo

lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales

cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus

ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit

ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit

itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem

Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam

uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit

si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet

si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem

nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens

sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt

sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt

vos autem Christi Christus autem Dei

1 Cor.4

sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico

nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio

quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus

et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus

blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo

nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

rogo ergo vos imitatores mei estote

ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo

tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam

veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem

non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute

quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

1 Cor.5

omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat

et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit

ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est

in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu

tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit

expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus

itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis

non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse

nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere

quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis

nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

1 Cor.6

audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos

an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis

nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia

saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum

ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles

iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini

sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus

an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt

et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate

esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam

nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit

an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una

qui autem adheret Domino unus spiritus est

fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

1 Cor.7

de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere

propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro

mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium

volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic

dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego

quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri

his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere

quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam

et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum

sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt

quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies

nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur

circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat

servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere

qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi

pretio empti estis nolite fieri servi hominum

unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum

de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis

existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse

alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem

si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco

hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint

et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes

et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi

volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo

qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est

et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro

porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi

si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat

nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit

igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit

mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino

beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

1 Cor.8

de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire

si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo

de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi

nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur

esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta

et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est

sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis

quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

1 Cor.9

non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi

numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi

quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat

numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit

scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo

an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus

si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi

nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur

ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans

sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

1 Cor.10

nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari

et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere

neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia

neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

itaque qui se existimat stare videat ne cadat

temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura

ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico

calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris

quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid

sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum

non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

omnia licent sed non omnia aedificant

nemo quod suum est quaerat sed quod alterius

omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

Domini est terra et plenitudo eius

si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam

si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia

si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago

sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei

sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

1 Cor.11

imitatores mei estote sicut et ego Christi

laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis

volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum

omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur

nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum

vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est

non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro

etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos

verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino

nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum

nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi

mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt

si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei

hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis

primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo

nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis

convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare

unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est

numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo

ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem

et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem

similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi

quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur

dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate

si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

1 Cor.12

de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres

scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto

divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus

et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus

unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum

alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

nam et corpus non est unum membrum sed multa

si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore

et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore

si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus

nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

quod si essent omnia unum membrum ubi corpus

nunc autem multa quidem membra unum autem corpus

non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent

honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem

ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra

et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

vos autem estis corpus Christi et membra de membro

et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores

numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

1 Cor.13

si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum

non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus

cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est

cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli

videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

1 Cor.14

sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis

qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria

nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes

qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat

volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina

tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur

etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum

ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes

tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est

si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus

sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis

et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur

nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est

quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente

ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit

nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur

gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor

sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua

fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus

itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus

si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis

si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus

occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est

quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant

sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur

si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo

prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent

quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat

potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur

et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt

non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit

si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata

si quis autem ignorat ignorabitur

itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere

omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

1 Cor.15

notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

et quia visus est Cephae et post haec undecim

deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus

novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis

si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra

invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt

nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit

quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus

nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum

et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat

omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia

cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis

ut quid et nos periclitamur omni hora

cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt

insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum

Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus

non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium

et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium

alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute

seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est

factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale

primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes

igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis

hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem

cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

1 Cor.16

de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite

per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant

cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt

veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero

nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit

permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten

ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi

si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit

vigilate state in fide viriliter agite et confortamini

omnia vestra in caritate fiant

obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti

gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt

refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt

salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia

salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto

salutatio mea manu Pauli

si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

gratia Domini Iesu vobiscum

caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Rom NT 1 Cor (English) >>NT 2 Cor

Powered by PhiloLogic